monumenta.ch > Tertullianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 09, 3
Maior aetas apud Gallos Mercurio prosecabatur . Remitto Tauricas fabulas theatris suis. Ecce in illa religiosissima urbe Aeneadarum piorum est Iupiter quidam , quem ludis suis humano proluunt sanguine. Sed bestiarii , inquitis. Hoc, opinor, minus quam hominis. An hoc turpius, quod mali hominis? Certe tamen de homicidio funditur. O Iovem Christianum et solum patris filium de crudelitate! Sed quoniam de infanticidio nihil interest, sacro an arbitrio perpetretur (licet parricidium homicidio intersit) convertar ad populum. Quot vultis ex his circumstantibus et in Christianorum sanguinem hiantibus, ex ipsis etiam vobis iustissimis et severissimis in nos praesidibus apud conscientias pulsem, qui natos sibi liberos enecent ? Siquidem et de genere necis differt utique crudelius in qua spiritum extorquetis, aut frigori et fami et canibus exponitis; ferro enim mori aetas quoque maior optaverit. Nobis vero, homicidio semel interdicto, etiam conceptum utero , dum adhuc sanguis in hominem delibatur , dissolvere non licet. Homicidii festinatio est prohibere nasci; nec refert natam quis eripiat animam, an nascentem disturbet: homo est , et qui est futurus; etiam fructus omnis iam in semine est. De sanguinis pabulo et eiusmodi tragicis ferculis legite, nuncubi relatum sit , defusum brachiis sanguinem ex alterutro degustatum nationes quasdam foederi comparasse. Nescio quid et sub Catilina tale degustatum est.